- AFRODITO
- AFRODITOpro Afroditopolis, in veteri Itinerario: quô modô recentiores saepe loquutos deprehendimus, Sic enim Antino, Graece Α᾿ντινὼ, pro Antinopolis, Pano pro Panopolis, Lato pro Latopolis, Heracleo pro Heracleopolis, passim habent. Hieronym. advers. Iovinianum l. 2. Unde et urbes quoque qpud eos ex animalium vocabulis nuncupantur: Leonto, Cyno, Iyco, Busiris, Thmuis, quod interpretatur hircus. Salmaf. ad Spartian. in Adriano Caes. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.